Hľadaný výraz: Jn 8,7-11, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: “ Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat ”; 8 et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: “ Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ”. 11 Quae dixit: “ Nemo, Domine ”. Dixit autem Iesus: “ Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ”.

1

mail   print   facebook   twitter